- MAGI
- I.MAGISacerdotes et Philosophi Persarum, quibus et sacra et publica res curae, magnô apud omnes pretiô, Altrorum praecipue contemplationi vacabant: Horum auctor Zoroaster, seu Altrotheates, doctrina verô nihil aliud fuisse videtur, quam naturalis quaedam Theologia, Numinis cuiusdam cultui superstructa, Arnob. l. 1. adv. Gent. Ex his, Cambyses in Aegyptum movens, nomine Patizithen, regni praefectum, se absente, constituit. Herodot. l. 3. c. 63. qui addit, huius fratrem Smerdin, thronô occupatô, aliquandiu Persiae illusisse, sed utrumque brevi sublatum, et Magos reliquos exstinctos: unde Magophonia, celebre apud Persas festum. Quanta autem his olim fides habita, Agathias hist. l. 4. inprimis ostendit, cum refert, Persas, ab aliquo horum certiores factos, viduam reginam in utero ferre, ventrem huius coronâsse, et embryonem regium, Regem proclamâsse, inditô Saporis nomine, diu antequam in lucem prodiisset. De Magis, qui ex Oriente venerunt Christum salutatum. Vipertus Theologus Pontificius historiam scripsit fabulis undiquerefertam, aliique mira commenti sunt. Sapientes illos fuisse, ex Abrahami Cethuraeque posteris, probabilis coniectura est. Vide Strab. l. 5. Frid. Spanhem. Dub. Evangel. Casaubon. Exerc. Baron. Brisson. l. de reg. Pers. Bulenger. in Eclog. ad Arnob. c. 5. et 6. Philelph. l. 2. Conv. Heurn. l. 1. Phil. Barbar. Voss. c. 1. de Philos. Sect. Naudaeum, apol. des grands Hommes accusez de Magie. Morer. in Diction. histor. Bodin. de Daemonomachia, etc. Ceterum ea dictio quam male sonaret, apud Iudaeos et Syros, declarant ista Auctoris Aruch, Magus in lingua Graeca est praestigiator, blasphemus, negans fundamentum, incantator. Sed fallitur hîc eruditus Rabbinus, cum multis aliis, qui vocem Μάγος putârunt esse Graecam. Erat inter Graecos genus hominum, qui personas et loca polluta purgarent: quod faciebant certas res circumferendô, ut ad Theophrasti Charact. Casaubon. ostendit. Graeci hoc περιμάττειν dicunt; et qui faciebant, περιμάκτας, vilissimum hominum genus, et quod pessime audiebat, ut apparet ex Orat. Demosthenis contra Aeschinem, cui, et eius matri, hnc artem obicit. Auctor Etymologici, Eustathius et alii Graeci, ex eo putarunt, Μάγος esse verbum Graecum, a μάττω, unde μαγὶς; sed fugit eosratio. Nam dictio Μάγος Homero et aliis Graecis antiquioribus fuit incognita: quod testimonium est non leve, Persicum id vocabulum esse, sicut Plato, Xenophon, Strabo, Diog. Laertius et plures alii, observant. Affirmat idem Plinius quoque initiô l. 30. hoc igitur certum: at vox ipsa non uno modô accepta. herodot. Strabo, alii cum de Magis proprie dictis loquuntur, innuunt, Sapientes fuisse seu Sacerdotes Persarum, quorum praecipuum officium, ut sacra curarent et sapientiam profiterentur. Neque aliter Graeci, cum de Persicis rebus loquuntur, hanc vocem volunt intellectam. At longe aliter cum de Magis illis, qui inter ipsos Graecos occultarum scientiarum notitiam profitebantur. Tunc enim, in malam partem ut plurimum vox capitur; quia plerique, Religionis et arcanae scientiae obtentu, artes maleficas exercebant. Unde querela illa Plinii et cum ipsius, tum aliorum detestatio Magiae, Philo Iudaeus variis in locis duplicem facit Magiam, unam legitimam, circa Naturae cognitionem versantem, Regibus maxime, praesertim Persarum coli solitam: alteramπαράκομμα ταύτης, adulterationem prioris, Gallorum Matris Deûm et similium aeruscatorum commune instrumentum ad fallendum. Cum igitur aequivoca sit Graece loquentibus vox Μάγος; quaerunt quidam, de utro genere hominum loquatur Evangelista Matth. c. 2. v. 1. cum paulo post Christum, Magos ad illum salutandum accessi sse, memorat. Sed explicat se is, cum dicit, Magi ab Oriente. Ubi ἀπ᾿ ἀνατολῶν construendum esse, cum voce Μάγοι; non vero cum voce παρεγένοντο, ut sic Μάγοι ἀπ᾿ ἀνατολῶν, sint Magi Orientales, Monet Ioann. Camero Myrothec. in c. 2. Matth. Nempe Magos intelligit Persarum, ad quos proprie illa appellatio pertinsit. Licet enim etiam in Cappadocia Magorum meminerit Strabo l. 15. tamen et illi Persae eratn, et sacra Persica in illa regione curabant, ut ipse indicat. Et haec Chrysostomi quoque sententia fuit; Iustinô, Epiphaniô et nonnullis aliis, Magos istos ex Arabia arcessentibus. Sed Magos Arabum nullus Scriptor Graecus, nullus Latinus commemorat. Cum Chrysostomo vere consentit Magnus Basilius Homil. de Nativ. Christi. Vero itaque maxime simile est, fuisse Sapientes ex Perside sive Babylonia et susis, quos propriô nomine Magos vocabant. Hi ex Danielis, (qui Scholas purioris Sapientiae in Perside, reiectis vel saltem correctis veterum Magorum placitis, varias instituit) disciplina, circa ea tempora expectârunt Regem, qui maximas res gereret: divinôque motu agitati, eum iam venisse certiores facti fuêre: Quô spectat illud Taciti, qui eô tempore in toto Oriente percrebuisse refert, Iudaeos imperiô Orbis potituros. Rudera autem Scholae Danieliticae adhuc supersuisse, circa Christi adventum, docet Beza ad Matth. c. praefatum. Danielis apud Magos et dignitate pene regiâ, et prophetiis celebratissimi Scripta, dubium non est, quin fuerint apud Persas gratiosa, ac fortasse accuratius, quam apud Iudaeos ipso, observata. V. Georg. Hornium Historiâ Philosophicâ l. 5. c. 2. Annon autem Reges fuêre isti Magi, qui Christum venêre adoratum? Forte Reguli fuêre et Toparchae Persicae regionis: quae illâ aetate proprium habebat Regulum, qui Parthorum Regi paruit, ut ait Strabo l. 15. Et satis constat, tum in Perside, tum in vicinis provinciis, Media, Assyria, Parthia, plures fuisse Toparchas, quorum nonnulos Strabo indicat, et Dynastas appellat. Istos autem potuisse etiam Reges dici, probat exemplum Reguli Adiabenae, quem Strabo l. 6. simplicitur Α῎ρχοντα appellat; Iosephus vero Regem, in pulcherrima historia, de Monobazo Rege et Helena Regina, eius matre, l. 20. Iud. Antiq. c. 2. et Α῾λώσ. l. 6. c. 16. meminitque Iosephus, in illa historia, Abennerigi cuiusdam, quem vocat Σπασίνου χάρακος βασιλέα, Regem castri Spasini: quemadmodum et Scriptura, in historia Patriarcharum, singulorum saepe oppidorum dynastasReges appellat. Verum, ut probabiliter hoc potest disseri; sicaffirmare ita esse, parum a temeritate abest. Non minus sane, quam pertendere tres fuisse Magos, non plures, non pauciores; aut certa illis nomina affingere: in quibus omnibus mira Scriptorum varietas est. Ut de nominibus enim solum verbum addam, afferuntur ex Beda haec nomina, Melchiro, Caspar,Baltasar: e Zacharia Chrysopolitano Hebraica ista, Magalath, Galgalath, Saracin, Graeca vero haec, Apellius, Amerus, Damascus: quae eadem nomina etiam apud Petrum Comestorem in Histor. Scholast. qui et ipse pro genuinis Graecis ista posteriora obtrudit. Sed ista vere Attica nomina: illa autem superiora pura puta Hebraica sunt. Et excusare possis Zacharam et Comestorem, qui, ante panuca saecula; in densissimis ignorantiae tenebris, prout poterant et ferebant ipsorum tempora, scribebant. Illi hodie excusari non possunt, qui, in tanta hacliterarum luce, talia in lucem denuo protrahunt. Sunt enim appellationes istae ab hominibus profectae, non solum otiosis et imperitis, sed etiam impiis, et artium curiolarum sectatoribus. Quod genus homines vanissimi, cum Bibliorum ceteris nominibus, d maleficia sua uti solent, teste etiam Origene l. 1. contra Cels. tum etiam aliis quae ipsi sibi finxerunt, et Biblicis historiis scelestissime accommodârunt, Sic Pastores, qui Dominum inviserunt, quatuor fuisse hariolati, iis haec nomina indiderunt: Misael, Acheel, Cyriacus et Stephanus. Magis autem non solum superiores appellationes tribuerunt; sed etiam alias: cuiusmodi sunt, Ator. Sator. Peratoras. Quae nomina quem in finem istiusmodi homines Fanatici excogitaverint, ostendit Casaubon. e Codice Graec. satis vetusto Bibliothecae Palatinae: Τὰ ὀνόματα τῶν ἐν Βηθλεὲμ ποιμένων, Μισαὴλ, Α᾿χεὴλ, Κυριακὸς καὶ Στέφανος. Τὰ τῶν Μάγων ονόματα, τῶν προσκυνησάντων τὸν Κύριον, Α῎τωρ, Σάτωρ καὶ Περατωρᾶς. Ταῦτα τὰ ὀνόματα ἐὰν δηχθείς τις ὑπὸ ὄφεως ἢσκορπίου ἤ ἄλλου ἰοβόλου ἑρπετοῦ καὶ θηρίου ἐπιγράψῃ ἐντὸς καινῆς χότρας, μετὰ λιπαρᾶς δᾷδος καιομένης καὶ ἐπιδώση τῇ μηνυτῇ τοῦ δηχθέντος; παραχρῆμα ἰᾶται ὁ δηχθείς, Nomina Pastorum in Bethleem, Misael, Acheel, Cyriacus et Stephanus. Magorum, qui Dominum adorârunt, nomina, Ator. Sator, et Peratoras. Ista nomina si vulneratus a serpente scorpie. aliove reptili vel bestia venenata, scripserti intra recentem ollam, cum pingui candela ardente, et dederit ei, qui vulnus indicavit, continuo sanatur vulneratus. En nugas: sed impias et piorum exsecratione dignissimas. Atqui non alio spectârunt, qui primi nomina ista sunt commenti, Casaubon. Exercit. II. §. 10. Vide etiam hîc infra, ut et voce Magus.II.MAGIpopuli circa Mediam. Steph. quorum urbs Pasagarda. Plin. l. 6. c. 26. et Solin. c. 55. Vide et Ovid. Metam l. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.